- BADICHORUM pro BADILOCO
- BADICHORUM, pro BADILOCOperperam vir doctus vertit, apud Arrianum, in Indic. ubi de Badi loco maritimo Carmaniae, a quo usque ad Ananin vineae et arva in cultu: Ο῾ρμίζονται δὲ εν Βάδει χώρῳ (quae duo vocabula male iunctim leguntur) τῆς Καρμανίας οἰκουμένῳ, δένδρεά τε πολλὰ ἥμερα πεφυκότα ἔκοντι πλτὴ ἐλαίης καὶ ἀμπέλους ἀγαθὰς, καὶ σιτοφόφῳ. Nempe Βάδις, locus est, ubi versus Occidentem culta incipit esse Carmania vineis et arvis. Forte tamen Σάβιν scripserat Arrianus, εν Σἀβει χωρίῳ: nam urbs quo que Σάβις ibi, ad fluvium, ut videtur, cognominem, unde populi Sabae, quorum Dionysius meminit. Vide Salmas. ad Solin. p. 1189.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.